monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SEPTIMA <<<     >>> VISIO NONA

VISIO OCTAVA [Verba humilitatis. Verba charitatis. Verba timoris. Verba obedientiae. Verba fidei. Verba spei. Verba castitatis. Verba gratiae Dei ad admonitionem hominum. Quod humanitas Salvatoris ecclesiasticam aedificationem sustentans, apparet in fide populorum fideliter operantium. Quod sanctitudo verae incarnationis humanis mentibus obumbrata, ab interioribus fide et opere cognoscitur, exterioribus fama et voce manifestatur. Quod soli Deo cognitum est quot et quales futuri sint ut perficiatur corpus Christi. Quod omnia opera incarnati Filii Dei et collectio Ecclesiae de quatuor partibus mundi, sunt in voluntate Patris. Quod in Christo omnes virtutes acuto studio pleniter operantur et in ipso aperte manifestatae sunt. Quod septem virtutes, septem dona Spiritus sancti significant. Verba Isaiae de eadem re. Verba Salomonis ad eamdem rem. De statu et habitu praedictarum virtutum et quid significet. De humilitate. De charitate. De timore Domini. De obedientia. De fide. De spe. De castitate. De gratia Dei et statu et habitu eius et quid significet.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 salX16.156 r Et deinde in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam verae Trinitatis, iterum vidi quasi columnam magnam et obumbratam intra et extra aedificium apparentem, quae scilicet visui meo tam umbrosa apparuit, ut nec magnitudinem, nec altitudinem eius cognoscere valerem.
2 Et inter columnam hanc atque columnam verae Trinitatis erat interruptus locus longitudinis trium cubitorum, vacuusque absque muro, ut superius ostensum est, fundamento ibi tantum posito. Haec ergo umbrosa columna in hoc ipso aedificio in illo loco stabat, ubi desuper in coelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimique candoris splendorem prius videram, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio mihi manifestatus est, in quo etiam alius splendor velut aurora in se aeream in alto purpureae lucis claritatem habens fulgebat; per quem mihi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum fuerat.
3 In columna autem ista ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus erat, ubi omnes virtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum ire videbam, intentum studium idem opus perficiendi habentes. Et audivi lucidum illum qui sedebat in throno dicentem: Isti fortissimi operarii Dei sunt.
4 Sed inter has virtutes, praecipue septem videbam; quarum etiam formas et habitus diligentissime considerabam. Talis igitur similitudo in eis erat, omnes ut aliae virtutes quae supra memoratae sunt, veluti vestibus ex serice induebantur. Sed et omnes albis crinibus retecto capite, et absque amictu palliorum incedebant, praeter primam more femineo in capite velatam, atque quasi casula tanquam crystallus perlucida indutam, et praeter secundam nigros capillos habentem, atque praeter tertiam quae dissimilis humanae formae videbatur.
5 Prima quoque et quarta atque quinta, albis tunicis vestiebantur. Omnes etiam alba calceamenta bav311.156 v habebant, exsalX16.156 vcepta tertia secundum speciem hominis non apparente, ut dictum est, et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceabatur. Haec autem in eis hlw17.103 v fuit dissimilitudo.
6 Prima imago portabat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem, atque pretiosissimis lapidibus viridis et rubei coloris et albis baccis multo fulgentem ornatu. In pectore vero suo habebat speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparebat. Et ait: Ego sum columna humilium mentium, et interfectrix superborum cordium. In minimo incepi et ad ardua coelorum ascendi; Lucifer erexit se sursum super se, et corruit sub se deorsum.
7 Quisquis me vult imitari Filius meus esse desiderans, si me matrem sitit amplecti opus meum in me perficiendo, hic tangat fundamentum, et leniter ad alta sursum ascendat. Quid hoc? Ipse primum carnis suae vilitatem inspiciat; et sic sursum de virtute in virtutem suavi et leni animo gradatim proficiat, quia qui summum ramum arboris primum apprehendit ad ascendendum, repentino casu saepissime cadit.
8 Qui autem volens ascendere a radice incipit, huic non est tam facile cadendum, si caute incedit.
9 Sed secunda tota videbatur ut hyacinthus aerei in alto coloris videlicet tam forma quam tunica ipsius. Et eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae erant; ita ut super utrumque humerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius, ante et retro descenderet.
10 Dixitque: Ego ad indignationem in coelo provocabar, cum Lucifer se ipsum odio et superbia momordit. Sed OOO humilitas! hoc tolerare noluit. Propter quod etiam ille ruina magna deiectus est; formato autem homine, OOO nobilissimum granum et OOO dulcissimum germen, Filius Dei propter hominem in fine temporum natus est homo.
11 Et quoniam Lucifer voluit et tentavit vestem et integritatem meam scindere, idcirco lucidissimus splendor apparui in Deo et in homine. Nunc autem caeci et mortui, lupanaria et meretrices atque incestas appellant aequivocas meas. Sed quantum impossibile est lutum contingere coelum, tantum impossibile est hanc spurcitiam tangere voluntatem meam.
12 Pennas igitur in aliis virtutibus mihi faciam, cum quibus haec inutilia quae Lucifer per mundum sparsit abiiciam. O virtutes, ubi est bav311.157 r Lucifer? In inferno est. Surgamus ergo omnes, ad veram lucem propinquantes, atque aedificemus maximas et fortissimas turres in provinciis; ut cum venerit dies novissimus, plurimum fructum et in spiritualibus et in carnalibus apportemus.
13 Cumque plenitudo gentium introierit, tunc et nos in terra et in coelo perficiemus. O turpissime Lucifer, quid tibi profuit repentina temeritas tua? In primo splendore tuo, cum creatus es a Deo, voluisti me insanisalX16.157 rendo et bacchando conculcare et a coelo deiicere; sed tu in abyssum cecidisti, et ego in coelo permansi, postea descendens ad terras in incarnato Filio Dei.
14 Et per me perfecta est multitudo fidelium mille iustis et bonis artibus armatorum; quas ipsis, si posses, iamdudum libentissime diripuisses. O humilitas quae quasi terram calcatos et contritos usque ad sidera elevas: o humilitas quae es gloriosissima regina virtutum, quam forte et invictum es tuis ubique praesidium, nullo cadente qui puro corde diligit te, sicut et ego tecum valde utilis multumque exoptabilis defensio meis sum, quia valde gracilis et subtilis existens parvissima foramina me colentium exquiro, et ea acutissime pertranseo.
15 Tertiam autem imaginem vidi in eodem schemate ut in priori visione eam videram, maioris scilicet et longioris staturae quam caeteras virtutes, dissimilemque formae humanae et plurimos oculos undique in se habentem, totamque in sapientia viventem, atque indutam quasi umbroso indumento per quod quidem oculi prospiciebant, multoque timore trementem coram praedicto lucido sedente in hrono.
16 Et ait: O vae miseris peccatoribus Deum non timentibus sed eum quasi illusorem habentibus Quis potest incomprehensibilis Dei timorem effugere quem ipse culpabilem sinit perire non abiicientem a se mala? Propterea ego valde et valde Dominum Deum timebo. Quis me adhlw17.104 riuvabit coram Deo vero? Quis me liberabit in tremendo eius iudicio?
17 Nullus omnino nisi idem iustus Deus. Illum ergo quaeram, ad illum semper fugiam.
18 Quarta vero niveum vinculum circa collum portabat, atque manus et pedes candido religamine habebat ligatos. Et dixit: Non possum currere secundum voluntatem meam per viam saecularem, nec per contagia humanae voluntatis: et ideo volo redire ad Deum patrem omnium, quem diabolus recusavit, et quem obaudire noluit.
19 Quinta quoque circa collum rubeum torquem habebat, et ait: Unus est Deus in tribus personis, unius essentiae, et aequalis bav311.157 v gloriae colendus; fidem ergo et fiduciam habebo in Domino, et non delebo in aeternum nomen eius de corde meo.
20 Sexta autem tunica pallidi coloris induebatur. Et crux passionis crucifixi Filii Dei ante eam in aere apparuit; ad quam ipsa oculos et manus cum multa devotione erigebat, dixitque: O pie Pater, parce peccantibus, qui non dereliquisti exsules, sed elevasti in humeros tuos. Unde etiam iam non perimus spem habentes in te.
21 Sed septima lucidiore et puriore crystallo tunica induebatur; quae ita in candore relucebat, ut aqua resplendet cum sole perfunditur. Et super caput eius expansis quasi ad volandum alis columba stabat, versa secundum faciem illius. Apparuit autem et quasi in ventre ipsius veluti in speculo candidissimus infans; cuius fronti inscriptum erat innocentia. Habebat quoque in dextra manu regale sceptrum, sinistram autem ad pectus suum apposuerat. Et dicebat: Ego libera sum et non ligata.
22 Purissimum fontem pertransivi, dulcissimum scilicet et amantissimum Filium Dei. PersalX16.157 vtransivi eum, ab eoque exivi. Superbissimum autem diabolum conculco non praevalentem ligare me. Ipse abcissus est a me, quia semper maneo in superno Patre. Sed in summitate praefatae obumbratae columnae vidi aliam pulcherrimam imaginem, nudo capite stantem, et crispos ac subnigros capillos habentem, faciemque virilem tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possem, ut faciem hominis.
23 Erat quoque purpurei et subnigri coloris tunica indata; cui super utrumque humerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci, ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta fuerat. Habebat autem circa collum episcopale pallium, mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum. Splendor vero candidissimus ita eum ubique circumdederat, ut nusquam nisi ante a capite videlicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possem.
24 Brachia autem et manus atque pedes ipsius mihi ad videndum obumbrati erant. Sed splendor idem qui eam circumdederat, oculis undique plenus erat, totusque vivens, atque hac et illac se diffundens, ut nubes diffluere solet, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se redderet. Et eadem imago voce magna clamavit in mundum, dicens hominibus: Gratia Dei sum, filioli mei: ideo audite et intelligite me, quia illis do lumen animae, qui me bav311.158 r intelligunt in admonitione; quos etiam in eadem beatitudine contineo, ne revertantur ad iniquitatem.
25 Et quoniam ipsi me non despexerunt, ob hoc etiam volo eos tangere mea admonitione, quatenus incipiant bona operari, et me illis dico qui me requirunt in simplicitate et cordis puritate. Et dum tribuo margaritas boni admonens et exhortans hominem; ita scilicet dum intellectus hominis tangitur per me sum ei initium, hoc est dum sensus hominis intelligit admonitionem meam auditu, ita quod etiam idem sensus ducitur ad consensum tactus mei in animo suo, tunc sum in ipso initium boni quod eum oportet incipere, me sic illi adiutrice.
26 Tunc et ibi colluctatio est; ut vel perficiatur quod do vel non. Quomodo? Hoc sic volo intelligi; quia dum hominem admoneo tali modo quod incipit gemere ac flere peccata sua, tunc si voluntas illius acquiescit admonitioni qua illum admonui, quoniam homo in sensu suo taliter sentit mutationem animi sui, qualiter oculos suos levat ad videndum, et aures ad audiendum, et os ad loquendum, et manus ad palpandum, et pedes ad ambulandum secundum desiderium illud ut sibi in hlw17.104 v animo est; si tunc voluntas suscepit admonitionem meam, mox ipsa elevat se et deprimit ac superat sensum, ita quod sensus discit ignota in sua consuetudine. Quomodo?
27 Ipse mutat se, quoniam eum oportet quisquis invitum sequi voluntatem quae super eum est. Ipse enim subiectus est illi in servitio; quia ei inferior est, eamque sequetur sive velit sive nolit. Nam ego do bonum in initio, et calefacio illud in mente tribuoque opus salX16.158 r voluntati ad perficiendum, et hoc facio admonitione, exhortatione atque calore doni inspirationis Spiritus sancti.
28 Si autem voluntas his donis repugnat, tunc ad nihilum deducuntur haec quae memoravi. Unde in eodem tempore dum homo potest recipere in incendio donorum in signis praeconii quod de me oritur; tunc ad illud properet, ac etiam citius veniat voluntas in bonis, et perficiat opus hoc in claritate. Nam scientiam boni et mali ob hoc habet homo ut ipse in omnibus operibus suis Deum tanto melius intelligat, devitando malum et operando bonum; quia sic Deum colit cum timore, eum amplectens in perfecta charitate. Quomodo? Ita scilicet si aperit interiores oculos spiritus ad bonum, et si negat et abiicit in exteriori homine malum quod facere potuit. Idcirco etiam subiecta est terrena creatura sub potestate ipsius; ut eo amplius Deum intelligat et diligat, ac operetur in eo opus scientiae suae cum intellectu, quo ipse timeat et amet omnipotentem, bav311.158 v qui ipsi deputavit magnum honorem servitutis plurimarum creaturarum.
29 Unde et ob has causas effundit homo, hoc quod ipse in intellectu suo scienter comprehendit: discretionem in creaturis, ita quod novit quae sint amabiles et odibiles, et quae utiles atque inutiles, et quod etiam post haec in fide qua ipse Deum intelligit concluduntur omnia opera ipsius; ita quod et Deo et angelis eius placent, aliquando etiam tango hominem in animo ipsius, et moneo eum ut incipiat operari iustitiam et devitare malum; sed dedignatur me, et putat quod possibile sibi sit quidquid facere voluit, ac spatium poenitendi sibi ipsi constituit usque ad tempus illud dum corpus eius in simplicitate frigidae aetatis sibi consentiat, et dum etiam propter senectutem sibi fastidio sit amplius peccare.
30 Tunc iterum admoneo atque hortor eum ad bonum, et ut animo suo resistat. Qui dum me negligit: saepe per multas adversitates ut in divitiis et caeteris his similibus quae patitur, ad hoc perducitur, quod eum quasi invitum et adversus se ipsum oportet facere bonum, et quod eum in tam exasperato animo non multum delectat ea adimplere quae prius proposuerat perficere in prospero tempore; in quo ei videbatur nihil contrarium ipsi posse obesse, secundum quod ipse in se ipso ordinaverat tanto tempore illa agere ut sibi placuisset.
31 Hic homo si dubie susceperit me, nolo tamen eum relinquere; quia, quamvis sic susceperit me, tamen non omnino despexit me. Unde et ego non laboravi frustra in ipso. Taedio enim mihi non est tangere ulcerosa vulnera quae circumdata sunt circumrodentium vermium in innumerositate vitiorum, et fetore mali rumoris et infamiae, et languore inveteratae iniquitatis peccatorum; nec despiciam quin leniter illa contractem: eo tempore dum incipio extrahere edacem livorem malitiae, hoc est cum intueor et tango illa vulnera blando calore inspirationis Spiritus sancti.
32 Sed saepe cum huiusmodi dolor veteri fomento inveteratur, ita quod peccatum incipit calere ardens in animo hominis, et cum etiam sic oriuntur salX16.158 v in dolore vulnera peccatorum, ita quod erunt in coagulatum opus huius immunditiae quasi globus et acervus se erigens de magna sorde vermium et fomentatione involuti luti de quo nascuntur mortifera venena scorpionum, serpentum, ranarum et aliorum similium venenosorum vermium, et cum etiam tunc ita indurantur ut lapis in talem scilicet duritiam quam nullus cogitat effringere, quae sunt importabilia onera scelerum in illis hominibus qui gravati sunt gravioribus on eribus; quid bav311.159 r tunc ad haec?
33 Tunc sane homines propter infidelitatem suam non possunt confidere, ut possibile hlw17.105 r sit huic homini se ad Deum convertere de sua iniquitate; propterea quia vident eum quasi escam esse diaboli. Ego tamen nolo illum hominem deserere, sed medio adiutorio et praelio volo esse pro ipso in certamine, ubi suaviter primum incipio tangere quasi duritiam lapidis illius peccati, quoniam quasi difficile est eum confringi in tam maximo fetore horribilium scelerum, quae sibi sunt praedictae causae magnae sordis et nequitiae, et quae sunt veluti cadaver putredinis, et esca diaboli, quam ipse certissime absorbuit in ventrem suum. Quomodo? Scriptura habet de Filio Dei dicente: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei [Ioan. IV], et contra, cibus est diaboli ut hominem deprimat in mortem, per quam illos talibus venenis, ut praedictum est, afflat, qui ei in voluntate sua consentiunt, et post eum declinant.
34 Et id ipsum est diaboli desiderium et continuum studium, quia de hac sorde oritur omne malum. Sed de istis hominibus plures me intelligunt. Quomodo? Dum eos primum tango, dicit homo ille intra se: Quid mihi est? Ego nescio nec cogitare scio quidquid boni. Et iterum nesciens suspirat et dicit: Heu me peccatorem. Nihil autem amplius sentit; quia mole peccatorum gravatus est, et quoniam tenebrae iniquitatis conturbaverunt eum. Tunc iterum tango vulnera illius. Et quoniam prius per me admonitus erat, tunc eo melius intelligit me, et respiciens in se ipsum iterum dicit: Vae mihi, quid faciam?
35 Nescio, nec excogitare valeo quid fiat de me, propter multiplicia peccata mea. Ah! quo me vertam vel ad quem properabo qui me adiuvet, ut turpissima scelera in me contegam et deleam in poenitentia. Unde iterum respicit in se ipsum ea colluctatione quam prius habuit in studio peccandi; ac eodem desiderio ad veram poenitentiam se convertit, ut ante studebat in peccatis.
36 Et quia tunc ille homo mea admonitione sic evigilavit de somno mortis, quam sibi pro vita elegerat: idcirco tunc nec cogitatione, nec verbo, nec facto quae prius ardenter habuit ad scelera, vult amplius peccare, sed studiosissime in fortissima poenitentia se elevat ad me. Quapropter mox et ego suscipio eum totum: et deinceps dimitto cum quasi liberum: ita quod in praedictis concupiscentiis gravem infestationem ultra non habebit; ut charissimi filii mei sustinent, quos moneo multiplici miseria ignitis sagittis diabolicarum persuasionum, quia ipse salX16.159 r harum tunc non indiget.
37 Nam ipse semper dolebit propter transacta peccata sua, ita ut etiam sibi ipsi iratus tam acrem poenitentiam bav311.159 v agat quod se etiam indignum aestimet hominem vocari. Sed haec victoria est in fetore sordis illorum hominum quos abiicere nolo, quoniam post peccata sua me tandem quaesierunt. Nam qui me non spernunt, sed admonitionem meam suscipiunt, et me devote quaerunt, illis parata sum facere quidquid volunt; qui autem me contemnentes abiiciunt, illi mortui sunt, nec eos scio.
38 Sunt enim multi homines qui dum me adesse sentiunt intelligentes suam mentem tactam esse admonitione mea, fugiunt me per malam consuetudinem conceptorum peccatorum, quae in se deglutiebant voluntate atque consensu et opere. Unde etiam et ipsi sunt coram Deo quasi nihilum et inane reputati; quia nolunt esse conscii quod possint facere, tacti per me.
39 Ego autem nolo esse in pollutione horum peccatorum qui nolunt suscipere admonitionem meam; nec se volunt purgare per exhortationem illam quatenus se avertant a peccatis suis, nec desiderant comedere cibum illum qui est Scriptura Evangelii, quo satiari debent omnes fideles, nec gustare saporem eius secundum quod eis datum est; sed festinant fugere gratiam Dei; quia nec videre, nec audire, nec cogitare volunt quid eis faciendum sit, dum vocantur admonitione boni.
40 Ipsi fugiunt admonitionem bonam, ut vermis qui terram intrat se abscondens ab omni decore huius saeculi. Hoc faciunt et isti nequissimi homines fugientes praecepta Dei, seque polluentes in faece qua se involutant in mortem, cum se abscondunt in malitia sua, nolentes de fetore nequitiae ad lucem prodire.
41 Qui tales sunt, non pertinent ad me. Nam ego nolo hac et illac dividi in pollutione luti. Quomodo? Cum his esse volo, qui me pura poenitentia intelligunt; ubi hlw17.105 v me etiam adiungo humanae corruptibilitati, quia eam volo purgare. Qui autem me nolunt suscipere, illos a me abiicio, nolens esse cum eis; quia nulla pars mihi cum illis est, quia sunt in parte stultae ignorantiae me intelligere nolentes, et quoniam nolo esse in opere quod pertinet ad conglutinationem obduratae perversitatis: quod est ad mortem.
42 Et qui hoc modo spernunt me, imitantur perditum angelum, qui dum Deum videre potuit, eum inspicere noluit, ita ut eum humiliter agnosceret; et propterea subito effugit omnem gloriam coelestem, cadens in mortem; dum Deo voluit assimilari simili honore. Isti despiciunt me, quoniam operantur opus malignum, ut exigunt illicita desideria carnis in voluptatibus ipsorum.
43 Et quoniam me despiciunt, idcirco faciunt quod male volunt. Ipsi contemnunt Deum, sic bav311.160 r etiam negligunt illius praeceptum. Unde et perfrequenter in indignatione mea permittuntur ad plenitudinem mentis suae facere quod voluerint; quia vita aeternae felicitatis eos fugit quasi nihilum sint, salX16.159 v frequenter etiam deficientes tam in prosperitate praesentis vitae quam futurae, quoniam duri et immobiles ad felicitatem boni sunt.
44 Contumacem enim peccatorem, in malis suis perseverantem desero: vivificans eum qui in se respicit et a peccatis suis in timore meo cum pura poenitentia se ad me convertit. Nam ego sum columna firmae stabilitatis, quae nunquam desero quaerentem me, quoniam qui me apprehendit et se mihi intime ac fideliter coniungit, nunquam decidet in perditionem.
45 Qui vero me habet in oblivione mentis suae, et superbiendo se elevat super me, id est qui in se ipsum magis confidit quam in me, ac ideo fiduciam in me contemnit habere quoniam pro nihilo computat gratiam Dei, quia in animo eius sum et ventus turbinis, ipse habens me negligenter in irrisione et superbe cum elatione in desperatione, non propter gravedinem peccatorum quae perpetraverit, sed propter superbiam me deridendo sic dicens, quid est gratia Dei?
46 Hunc ego deiiciendo occidam, et in electione mea eum erigere nolo; quia mortuus est ab aeterna felicitate. Sed et hi homines qui non habent fiduciam se posse surgere de gravioribus culpis peccatorum suorum sic abiicientes omnipotentem Deum et gratiam ipsius, desperantes scilicet in nimia tristitia quasi non possint salvari de enormitate criminum suorum, deficiunt proiecti a me, et acerbe corruunt in mortem, morientes in inferno inferiori cruciatu mortis aeternae.
47 Nunc etiam loquar de dilectis filiis meis qui me suscipiunt aperto sensu et voluntario animo atque acuto intellectu, et qui me gemitu et fletu tangunt, me excipientes cum gaudio atque omni amplectentes intentione. O flores mei, qui dum me adesse sentiunt subito gaudent in me, et ego in illis. Ipsi dulciores suavioresque mihi sunt super amorem lapidis pretiosissimi, et super fulgentes pretiosas margaritas in mente hominum, qui eas amplectuntur ardenti desiderio.
48 Ipsi etiam sunt mihi nobilissimi quadrati lapides; quia in conspectu meo, mihi semper sunt amabiles, hos assidue volo limare et purgare: quatenus recte ac decenter ponantur in coelesti Ierusalem, quia semper in mentibus suis bona voluntate mecum epulantur, nec mea iustitia possunt satiari. Nam mox cum tactum bav311.160 v meum sentiunt properant ad me, tanquam cervus ad fontem aquae.
49 Sed ego saepe relinquo eos, ita quod ipsis videtur quasi sint sine adiutorio: quod idcirco facio, ut exterior homo in eis non infletur per superbiam. Tunc plorant ac lugent aestimantes me ipsis esse offensam; sed ego sic perscrutor fidem eorum. Attamen forti manu teneo eos: sic auferens ab ipsis elationem, nec permittens eos cognoscere quid sint in occultis bonis suis, quia multiplices fructus in eis facere volo: animis ipsorum dolentibus ac cordibus eorum vulneratis in doloribus.
50 Permitto enim frequenter diabolicas persuasiones ipsos invadere in igneis sagittis de flatu immunditiae incendii ardentis spiritus fornicationis, quae vulnerant corpora eorum in infirmitate frahlw17.106 rgilis naturae; et hoc idcirco permitto quatenus salX16.160 r hoc modo tam fortiter imbuantur inspiratione Spiritus sancti, quod praeterea fiant isignes praecones et flagrantes in virtutibus. Ipsi quippe erunt in probatione quasi aurum in fornace, id est probati in irrisione et in indignatione, ita quod nihilum computabuntur, et quod saepissime per raptores substantia sua denudabuntur, ac per dissensionem plebis in adversitatibus sicut agni a lupis dilacerabuntur.
51 Et ut oves, dum eas lupus dispergens dissipat, tamen non moriuntur; ita sunt et isti homines in morte animae non morientes, sed eo magis viventes purgati in adversis. Nam bona arbor ut fructum ferat irrigatur, putatur, atque circumfoditur; et ab ea erucae ne fructum eius corrodant abstrahuntur. Quid hoc? Bonus scilicet homo non sit durus, hoc malevolus ad iustitiam Dei, sed lenis ac flexibilis ad quodque bonum, a se abscindens malum, seque considerans in scrutatione operum suorum, atque auferens a se infestationem laedentium se inimicorum.
52 Sed tamen antequam homo sentiat me in cogitatione sua aut intellectus ipsius intelligat me intra se; sum ei caput et radix fructuositatis, et virtus fortitudoque firmae civitatis, quae aedificata est supra firmam petram. Omnis ergo fidelis homo audiat me sibi dicentem: O homo, estne conveniens et congruum ut homo rationalis sine intellectu sit, ut irrationale pecus quod non aliter facit nisi secundum quod expetit libido ipsius?
53 O miseri homines, qui nolunt scire magnam gloriam illam, quam Deus ipsis dedit ad similitudinem sui. Sed non potest esse ut volunt quod bav311.161 r libere et quasi haereditario iure omnia mala faciant quae desiderant; quasi hoc ex natura corporis sui possideant, nolentes considerare se habere honorem illum, quod bona opera operari valeant. Deus in sua ordinatione omnia iuste constituit. Et quis potest ei repugnare? Quid hoc? In huiusmodi videlicet comparatione quod aliquis ordinationi Dei simili exemplo possit comparari, aut sapientia aut discretione in illius rebus.
54 Et cur est hoc quod efficaciam illam quae eis data est sibi ipsis auferre nolunt: quod bene scilicet et male facere possunt? Quomodo? Nam ego cum eos tactu meo admoneo, qui tunc me apprehendunt mox ut me adesse sentiunt, hi bonum opus quod volunt ad effectum meo adiutorio perducere possunt. Qui vero me contemnunt, in imbecillitatem sui et in malum corruunt.
55 Sed pravi homines excusare se nituntur: ita quod bona opera operari non possunt, et hoc propterea faciunt quod exterior homo in eis voluntatem suam exerceat in libertatem. Nunc, o charissimi filii mei, qui mihi dulciores in odore super omnia aromata estis, audite me vos admonentem. Dum tempus habetis facere bonum et malum, sincera devotione colite Deum vestrum. O vos iterum dulcissimi filii mei, qui ascenditis sicut aurora, vos qui ardere debetis in charitate ut sol in radio suo, currite et properate, charissimi mei, in via veritatis quae salX16.160 v lux mundi est, quae est Iesus Christus Filius Dei, qui nos redemit sanguine suo in fine temporum, ut cum gaudio post transitum vestrum pervenire possitis ad ipsum.
56 Et iterum audivi eum qui sedebat in throno dicentem ad me: Desiderantibus coelestia fideliter credendum et non pertinaciter examinandum est, quomodo Filius Dei missus in mundum a Patre natus sit ex virgine; quia humanus sensus fragili et mortali corpore gravissimo peccatorum onere gravatus, secreta Dei plus dignoscere non poterit, quam Spiritus sanctus cui vult revelaverit.
57 Quapropter per mysticum mysterium, haec etiam columna quam vides in plaga meridiana, in praefato lapideo muro demonstrati aedificii, ultra praedictam columnam verae Trinitatis, significat humanitatem Salvatoris, qui conceptus de Spiritu sancto, natusque ex suavissima virgine, filius est Altissimi, fortissima sanctitatis columna existens, omnem bav311.161 v videlicet ecclesiasticam aedificationem sustentans. Cuius humanitas apparet in ardente fide lapidum fidelium populorum, in bonitate hlw17.106 v superni Patris fortissime operantium, post declarationem Trinitatis manifestata; quia Trinitate in uno Deo certificata credenti populo, creditum est etiam incarnatum Dei Verbum, verum Deum cum Patre et sancto Spiritu in unitate divinitatis in uno et vero Deo colendum.
58 Quae columna magna est, et obumbrata intra et extra idem aedificium apparens; quoniam sanctitudo verae incarnationis magna et inaestimabilis, ita humanis mentibus est obumbrata ut non possit considerari, nisi quantum possibile est per fidem intueri, et interioribus divino cultu laborantibus fide et opere cognosci, et exterioribus otio vacantibus fama et voce manifestari.
59 Visuique tuo tam umbrosa apparet, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere valeas; quia Filius meus inter homines in mortalitate carnis, quoniam pro populo mortem subiturus erat, quasi obumbratus mortalis scilicet existens sine omni macula peccati apparuit; ita tamen quae vera eius incarnatio in mystica magnitudine secretorum Dei incomprehensibilis, et in excellentia divinae potentiae inaestimabilis, omnem cognitionem humani intellectus excedat.
60 Sed quod inter columnam hanc atque columnam verae Trinitatis est interruptus locus longitudinis trium cubitorum, vacuusque absque muro ut tibi superius ostensum est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, Deus verus cum Patre et Spiritu sancto existens, adhuc latet in membris suis qui fideles homines sunt, qui usque ad finem mundi nascituri sunt, per viventia opera membra capitis sui effecti, ut supra mirabiliter et typice edocta es.
61 Qui quot et quales futuri sint in prolixitate supervenientium temporum, hoc est in mysterio ineffabilis Trinitatis eamdem Trinitatem in unitate divinitatis fideli cultura adoraturi: locus eorum (ut qui adhuc nascituri sunt) vacuus est, cum sine aedificato muro bonorum operum sit. Ubi tamen fundamentum positum salX16.161 r est, quoniam in praesentia Dei sunt, et quia etiam fide salvationis eorum quam habituri sunt iam posita fortiter consistit: ita ut homo spem et fiduciam non habeat in alio quam in Deo, non differens de misericordia eius, sed confidens in eum quod fortissimum fundamentum fidelis animae est.
62 Quod autem haec bav311.162 r umbrosa columna in hoc ipso aedificio in illo loco stat ubi desuper in coelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimumque candoris splendorem prius vidisti, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio tibi manifestatus est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, omnia opera sua quae corporaliter in mundo multas iniurias passus operatus est, ea secundum secretam voluntatem Patris adimplevit. Quid etiam ille splendor designat, magnus videlicet in significatione mysteriorum Dei, quatuorque angulorum; quoniam ad cognitionem Christi multi ex iis qui per quatuor partes mundi nascuntur perventuri sunt, atque eximii candoris; quia lucidissimam divinitatem nulla tenebrositas offuscare potest, ubi idem secretum supernae et gloriosae maiestatis in magna profunditate et mysterio scientiae Creatoris omnium qui cuncta creavit typice ibi aperitur; ita ut ipsi Creatori nullus ad hoc in auxilio succurreret, nec ullus ipsi resistendo in hoc repugnaret, ea tantum in voluntate bonitatis suae per verbum suum creans.
63 Unde in eo alius splendor velut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulget, per quem tibi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum est; quoniam in secreto summi Dei, candor aurorae virginis scilicet Mariae declaratur, quae in utero suo Filium coelestis et altissimi Patris portavit, qui purpureum sanguinem suum clarissima luce salvationis fulgentem effudit, secundum quod tibi in hac secreta visione incarnatio eiusdem Filii mystica obumbratione ostendit.
64 Sed quod in praedicta columna ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus est: hoc est quod in incarnato Filio Dei omnes virtutes pleniter operabantur, qui in se vestigia salvationis reliquit, ita ut tam pusillus quam magnus fidelium sibi competenter gradum in ipso rehlw17.107 rperiant; in quo pedem in ascensum virtutum ponant, ut ad optima loca perveniant ubi virtutibus operandum est. Quomodo? In optimis locis bonorum cordium aggregantur virtutes ad sanctissimum opus suum: quatenus Filium Dei in membris suis perficiant, quod est in electis hominibus.
65 Unde et in ipso est exemplum perfectionis omnibus fidelibus qui in lege Dei occupati sunt; ut se de bono recipiant ad melius, scientes manifestationem verae incarnationis, ubi Filius Dei veraciter in carne demonstratus est, bav311.162 v in quo fidelissimus ascensus ad coelestia reperitur, Propter quod etiam omnes virtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad salX16.161 v opus suum hic ire vides; quia in Unigenito Dei lucidissimae virtutes quasi per humanitatem eius descendunt, et quasi per divinitatem ipsius sursum tendunt.
66 Descendunt etiam per ipsum ad corda fidelium hominum; qui bono corde voluntatem suam relinquentes, ad recta opera flexibiles se reddunt secundum quod operarius ad levandum lapidem se inclinat quem ad aedificium deferat. In ipso etiam sursum ascendunt, cum coelestia opera in hominibus perfecta Deo gratulabunde offerunt, ut corpus Christi in fidelibus membris ipsius quam citissime perficiatur.
67 Unde etiam quasi lapides ad altiora portant; qui sunt pennata et lucida opera, quae cum ipsis homines ad tutelam suam operantur, quoniam unaquaeque actio Deo offert alas suas, per quas se de faece humanae mentis elevet, fulgentem etiam splendorem habens, per quem ante Deum luceat; quia obstrui et abscondi non potest, quod fluit de fonte vitae aeternae.
68 Nam ut fons non debet esse in absconso, sed in manifesto ut omnis homo qui sitit ad ipsum veniat et hauriat atque bibat, sic Filius Dei non est obstrusus nec absconsus electis suis, sed manifestus praeparans se ad retributionem operum, ut ea manifestet iusta remuneratione, quae propter ipsius voluntatem ab hominibus perficiuntur. Idcirco fidelis homo ambulet in fide ad Deum quaeratque misericordiam eius, et dabitur illi.
69 A non quaerente autem non invenietur, veluti fons non fluit ad homines ipsum solummodo scientes nec ad eum venire volentes; sed illos oportet ad eum accedere, si aquam eius haurire desiderant, sic homo faciat. Ad Deum accedat per legem sibi ab ipso constitutam, et inveniet eum, dabiturque illi cibus vitae et aqua salutaris ita ut amplius nec esuriem nec sitim sustineat.
70 Unde et praedictae virtutes intentum studium idem opus perficiendi habent; quoniam studiosissime sicut torrentes aquae ad opus divinum currunt, quatenus fulgentiores sole Christi membra capiti suo in lucidis acquisitionibus nobilissime perfecta coniungantur. Propter quod etiam ut audisti fortes operarii Dei appellantur, quia strenue in bonis operibus fidelium hominum semper conversantur.
71 Sed quod inter has virtutes praecipue septem vides, quarum etiam formas et habitus secundum quod tibi permittitur consideras: hoc est quod inter studiosa opera hae septem virtutes praestantissimae, bav311.163 r septem ardentissima dona Spiritus sancti designant, quia in obumbratione Spiritus sancti virgo clarissima Filium Dei sine peccato concepit in sanctificatione scilicet sanctarum virtutum, quae aperte in eodem Unigenito Dei manifestatae sunt; quasi in forma sua illuminantes corda fidelium, et quasi in habitu suo in unitate fidei se dilatantes, ut Isaias servus meus testatur, dicens: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini [Isa., XI]. Hoc tale est: Virgo Maria egressa est de angustiis saeculasalX16.162 rrium oppressionum in dulcedinem honestatis morum, ut aliquis de domo egreditur in qua inclusus continebatur, qui se non elevat supra ipsam domum, sed recto itinere coram se graditur, et ut rivulus vini de torculari exprimitur non se exaltans supra torcular, sed moderate defluens in locum suum. Et quare virga? Quia non spinosa moribus, nec nodosa terrenis cupiditatibus, sed plana, id est carnali concupiscentia non copulata, orta scilicet hlw17.107 v de radice Iesse, id est de illo qui quasi fundamentum erat regalis prolis, de qua illa illibata mater nata processit.
72 Unde et de radice eiusdem virgae ascendit suavissimus odor, qui fuit integra puritas eiusdem virginis, volens in altissimum cacumen, Spiritu sancto ita eam irrigante, quod ex ipsa almus flos natus est. Quomodo? Ut flos nascitur in agro non seminato semine; sic surrexit in ea coelestis panis sine radice virilis commistionis, et absque omni humano onere, sed tantum natus in suavitate divinitatis, non tactus ulla indignatione peccati, veniens, tortuoso serpente nesciente, nec eum propius tangente.
73 Unde et ille flos latenter illum decepit; ita quod sursum ascendit, et genus humanum in peccato conceptum ad alta sustulit, quod ille serpens prius fraudulenter deceperat, et in perditionem secum detraxerat. Et quoniam hic flos Filius Dei erat, requievit super eum Spiritus Domini, id est spiritus aeternae divinitatis. Quomodo? Quando humilitas exaltata est in ascensu illius floris; ubi in irrisione prostrata est superbia, quam prima mulier attendit, cum plus quam deberet sapere voluit, secunda muliere servitio Dei se subdente, dum se recognovit parvam, in humilitate confessa Deum suum; Spiritus sanctus ardenter in ipso requievit: in quo electa charitas latuit, quae salvavit perditam plebem abstergens crimina et scelera hominum.
74 Nam plenitudo temporis erat in eo; bav311.163 v quia vivens lumen in ipso radiavit, in quo noxium pomum cum sequentibus se nequitiis aruit, surgente in illo medicina mortuorum, quae vexillum illud elevavit quod mortem superavit et contrivit. Sanctitas enim in eo non caruit ulla possibilitate, ipso concepto absque omni peccati commistione, sicut saepius offenditur in natis hominum qui nascuntur in multiplicium criminum varietate.
75 Sed et cum flos ille dedit operando et docendo omnem inspirationem iustitiae; iam fructum in plenitudine Spiritus sancti protulit, quoniam ipse Filius Dei indutus carne, aperte in opere suo demonstravit, quod antea Spiritus sanctus mystice et quasi in occulto, inspiratione sua commovit. Qui Spiritus sanctus super illum florem septempliciter requiescere designatur; quia cum Deus omnia per Verbum suum in Spiritu sancto crearet, septima die ab omni opere suo requievit. Sed et eadem dona in signatione sua geminantur; quoniam corpus et anima sibi coniuncta simul in gemina dilectione per unctionem Spiritus sancti debent operari timore Domini solo posito; quia ipse quasi in tremore charitatem venerans, unum super omnia adorari designat.
76 Unde salX16.162 v etiam et Spiritus Domini dominatur fortissimis virtutibus ab eo clarescentibus, ut a radice rami procedunt, quoniam unus Deus est a quo omnia bona veniunt, et per quem omnia bona sapienter disposita sunt. Et quia Spiritus Domini super ipsum florem requievit; spiritus etiam sapientiae super ipsum mansit, quoniam magna sapientia apparuit, cum Deus omnia per Verbum suum creavit, sapientia sic diffusa est in illo: quod idem Verbum erat sapientia.
77 Sed ipsum Verbum nondum incarnatum invisibile fuit: id autem incarnatum visibile apparuit, quoniam Verbum quod ante omnem creaturam erat in corde Patris per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil: ipsum enituit flos sub tempore scilicet emicans in humanitate, bonum intellectum hominibus proferens suis testificationibus. Quid hoc? Sapientiae intellectus congrue adiungitur; quia cum homo a Deo in sapientia creatus sit, Creatorem suum digne intelligere debuit.
78 Ergo ante partum virginalem Deus intelligendus erat absque ulla dubitatione. Sed post partum, virginalem praedictum florem in carne proferentem, idem flos intelligendus erat Deus et homo, sed non sine admiratione. Et ille intellectus prius invisibilis, visus est visibilis in flore: cum ipse flos hanc intelligibilem causam prohlw17.108 rtulit, quod homo scilicet sapienter intelligit Deum in factis suis. Quomodo? Sapientia bav311.164 r est origo bonorum operum, cum homo sapienter veneratur Deum suum.
79 Cui intellectus adhaeret, quoniam cum homo per sapientiam bonum operatur, iam illud dilatatur ad alios, ita ut bonum odorem et dulcem gustum ab ipso emicantem cum gaudio intelligant in eo. In virgineo quoque isto flore intellectum subsequitur consilium; quia homo intellectum habens, divino consilio liberandus erat.
80 Inde spiritus consilii et fortitudinis super eum requievit; quoniam hoc consilium apud Patrem sine tempore fuit, ut Verbum suum incarnaretur, sub tempore perficiens omnia opera sua secundum voluntatem Patris, et offendens obedientiam per se ipsum, ita ut ipsa ab eo ad homines fulgeret, quatenus eum ita in factis suis imitari discerent. Quod dum ita apparuit in fortissima virtute totum surgens de divinitate: fortitudo se in ipso occuluit, quatenus diabolum tanto fortius debellaret quanto secretius illi se per consilium abscondisset. Quomodo?
81 Consilio apte fortitudo adhaeret; quoniam consilium Dei per fortitudinem Filii ipsius regnum diaboli destruxit. Unde idem Filius Dei, fortissimus videlicet leo, contrivit infidelitatis mortem per splendidissimum lumen quod fides est, quia magna fortitudo est hominem ea per consilium credere quae corporali visu non valet videre. Quid hoc? Consilium per coniunctam sibi fortitudinem perforat duritiam lapideorum cordium, quae obdurata sunt in consuetudine pravorum morum ita ineptam salX16.163 r duritiam transiens quod carnale opus abiicitur, et Dei opus aptissime perficitur.
82 Quapropter et in praedicto flore fortitudinem scientia comitatur, quoniam homines per fortitudinem Dei ad scientiam ipsius ita ut eum cognoscant perveniunt. Hinc est quod et spiritus scientiae et pietatis in eo etiam per supernam dulcedinem requiem habuit, quoniam ipse scienter miseriis hominum condoluit; spes etiam existens per quam intratur ad salvationem, cum scelus mundi scienter per mortem suam abstersit in magna pietate. Quid hoc? Scientiae pietas recte adiungitur, quia Filius Dei scienter in magna pietate adimplevit voluntatem Patris sui.
83 Ipse enim Filius solus natus ex virgine, transfudit inter populos germen coelestis virtutis; ut sequantur consortium angelorum quod pudicitia castitatis est, quia virtus haec surrexit in superna pietate: sic videlicet quod in egrediente virga de Iesse, virtutes floris huius germinarent, quas prima bav311.164 v mulier fugaverat dum consensit audiens consilium serpentis, ita quod in ea cecidit omne genus humanum, carens gaudio supernae claritatis, nisi quod floriditas virgae illius scienter illud elevavit per pietatem in sanctitate salvationis. Quomodo? Fortitudini quae diabolum devincit, adhaerentem illi scientiam, Spiritus sanctus inspirat; cum Deus per fideles homines dovotissime in ardentibus desideriis agnoscitur, et intimo tactu fidelis animae desiderantissime amplexatur.
84 Sed et in virgineo flore pietatem timor Domini subsequitur; quia cum pietas inest fidelibus hominibus, timorem Domini acquirunt, ad explenda praecepta ipsius. Unde timor Domini eumdem florem replevit; quia ipse tantam plenitudinem virtutum in se habuit, quod in eo nullus vacuus locus inventus est, ubi aut mortifera superbia, aut delectatio honoris, aut praevaricatio legis sedem invenire potuisset; sed totus plenus erat timoris Domini: non quaerens alienam gloriam ut primus angelus et Adam quaesierunt, sed honorans Patrem suum in omni opere suo, dignam ei praebens obedientiam. Ideo et timor Domini initium habet omnis iustitiae; quia ipse est finis et initium caeterarum virtutum, ut requiei septima dies, ostendit completionem et ortum creaturarum. Quomodo? Timor excutit et movet tremorem, qui radix est germinandi ut fructuosae virtutes procedant.
85 Unde et flos iste plenus timoris Domini est; quia omnia germina bonorum operum adhaerent ei, quoniam ipse materia eorum est; flore eodem hlw17.108 v germinante viriditatem quarumcunque virtutum, fructu earum prae caeteris repleto quatenus omnia bona perficiat, ut etiam de ipso Scriptura habet: Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideravi sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo [Cant. II]. Hoc tale est: Filius virginis, dulcissimus amator castae dilectionis, quem apprehendit fidelis anima desiderans dulcissima eius amplexione integritatem suam coronare, relicto carnali viro, et se copulans Christo, eumque certissimo salX16.163 v foedere amans et in speculo fidei aspiciens, est pulcherrimus fructus fructiferae arboris, id est Filius virginis exiens de virginali candore, sicut pomum de fructuosa floriditate praebensque escam refectionis esurientibus, et succum dulcedinis sitientibus, et hoc modo ligna silvestria praecellens, id est filios hominum qui in peccatis concipiuntur, et in ipsis converantur, nec talem fructum afferentes qualem bav311.165 r ipse attulit, quoniam a Deo exivit plenum fructum suavitatis vitae afferens, aliis quidem nec viriditatem nec fructum a se ipsis habentibus sed ab ipso. Quomodo? Ipse per incarnationem suam mundo salvationem dedit, dilectus Dei Filius inter filios hominum apparens qui per fervorem ipsius virebant et fructum afferebant, sed non tanta plenitudine fecundi quanta ipse repletus erat, quia totus sanctus a Deo exiens de virgine natus est. Et quare dilectus? Quia ipse hoc conculcat, quod fideli animae ad coelestia properanti obsistit.
86 Unde et sancta anima aequissimo iudicio eum dilectum nuncupat: quoniam per fidem dilectionis se ipsam relinquens, et in magno certamine carnalium voluptatum ad illum benevole anhelans, atque in ardore lacrymabilis desiderii se ipsam reprobans, ei adhaeret, ut mulier viro, cui cum gaudio voluntatis suae associata est. Et ideo cum in exordio conservandae castitatis ad eum incipit suspirare, ad se ipsam dicit: Volo prosternere carnalem voluptatem et me coniungere illi sub cuius dilectionis umbra qua me in ardore ardentis desiderii sui a contrario igne obumbravit sedeo. Quomodo? Dum inebriatum studium in eius amore habens, subiectum in igneum carnis amorem in consensu animae meae premo.
87 Et ob hoc dulcissimus fructus eius quem gustabam in anima mea suspirans ad Deum, dulcior mihi est in ea super omnem dulcedinem carnis, quam sentiebam in concupiscentiis eius. Et quare dulcis? Quoniam ipse ex virgine natus habet dulcissimum saporem, et fortissimum unguentum stillans ut balsamum: quod est resurrectio ad vitam in qua mortui erecti sunt, ac continens maximam medicinam quae tersit vulnera peccatorum per incarnationem ipsius, quae plenissima sanctitatis et dulcedinis in omni genere virtutum cum virginitate est.
88 Unde, o virginitas, quae de ignea accensione consistis, robustissimum germen quod de stella maris emicans omnem spurcitiam turpitudinis contra saevissima iacula diaboli semper dimicans conculcat, gaude in coelesti harmonia, in spe consortii angelorum. Quomodo? Spiritus sanctus symphonizat in tabernaculo virginitatis; quoniam ipsa Verbum Dei semper ruminat, quomodo possit Christum amplexari cum omni devotione ardens in eius amore, hoc habens in oblivione quod in concupiscentia carnis in ardore incendii fragile in homine est, uni viro quem nunquam peccatum tetigit adhaerens, cui et sine omni concupiscentia bav311.165 v carnis salX16.164 r coniuncta est, semper cum illo florens in gaudio regalium nuptiarum.
89 Nunc autem quod similitudinem in praedictis virtutibus vides, ita quod omnes ut et aliae virtutes quae supra tibi demonstratae sunt veluti vestibus ex serico induuntur: hoc est quod in ordine suo piam unanimitatem illa luminaria in mentibus hominum parant, etiam quomodo reliquae virtutes in Deo mollitiem indumentorum, id est lenihlw17.109 rtatem devotionis in respectione sanctarum animarum, vepribus in duritia vitiorum carentium, habentia. Quod autem quaedam albis crinibus retecto capite et absque amictu palliorum incedunt: hoc est quod illae in copula candoris innocentiae, ligaturam iuncturae pravorum morum in membris fidelium hominum non habent, et quod etiam saecularibus studiis circumdatae non sunt, omnino fugientes vicissitudinem vitiorum.
90 Sed prima more femineo est capite velata, itaque quasi casula tanquam crystallus perlucida induta, quia vinculum subiectionis humiliter Deo subiecta portat, superna scilicet sollicitudine omnem exaltationem diabolicam prosternens, pioque capiti, id est Christo adhaerens, humillimum quoque sacerdotem et absque omni pulvere peccati purissimum in lucidissima cordis puritate incitans, quoniam constricti et humiles purique sacerdotes summi sacerdotes esse debent.
91 Secunda autem nigros capillos habet, manifeste ostendens quod in capite suo Christo abstergit nigredinem peccatorum in hominibus. Tertia vero dissimilis humanae formae videtur; quoniam hoc ministerium habet, ut hominem ita concutiat quatenus terreatur et tremiscat de Dei iudicio. Unde et specie caret hominis, quia homo saepe Deum postponens, timoris eius obliviscitur, quod ipsa omnino facere recusat.
92 Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis vestiuntur; quia circumdatae sunt veste innocentiae quam Adam perdidit transgrediens piam iussionem, postmodum autem in candidissimo lilio floridissimae virginitatis cum induto opere simplicis in Deo subiectionis recuperata in salvationem, quod ante Deum lucet sicut clarissima stella humanis oculis ignescit.
93 Omnes etiam alba calceamenta habent, excepta tertia secundum speciem hominis non apparente; quoniam ipsae pulcherrimum opus sunt in hominibus qui desideria carnis in se ad nihilum deducunt, iuxta exemplum sui Salvatoris, quod est splendor splendidissimus; una earum hominem non simulante, quia non habet respectum ullius audaciae, semper sollicita et non negligens ut homo qui saepius bav311.166 r sui ipsius per contumaciam obliviscitur, ipsa dispensatrix existens iustae admonitionis ut quisque fidelis iudicium Dei caute intueatur, et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceatur; quoniam illa in voluntate sua se constringens, pergit lucidissimum iter Christi, ita mortem etiam in se ipsa per igneum ardorem Spiritus sancti suffocans.
94 Quod autem in eisdem virtutibus est dissimilitudo: hoc est quod quamvis unius studii unanimitatem habeant, tamen diversa opera in salX16.164 v hominibus operantur.
95 Propter quod et prima imago praetendit humilitatem: quae primitus Filium Dei manifestavit, cum Deus qui coelum et terram in sua habet potestate Filium suum mittere ad terras non dedignatus est. Unde etiam portat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem; quoniam ipsa caeteras virtutes praecellens, et suaviter antecedens coronata est corona aurea, scilicet pretiosissima et fulgentissima incarnatione Salvatoris, qui eam quasi in capite, id est in hoc mysterio cum incarnatus est decoravit.
96 Quae triangularis existit; quia Trinitas est in unitate et unitas in Trinitate, Filius scilicet cum Patre et Spiritu sancto, unus et verus. Deus omnia excellens in altitudine divinitatis. Et pretiosissimis lapidibus viridis et rubei coloris et albis baccis multo fulget ornatu; quoniam eadem humanitas Salvatoris ostendit in se altissimam et profundissimam bonitatem sui operis, quod idem Filius Dei operatus est in viriditate illa cum virtutes in doctrina eius virebant, et in rubore sanguinis ipsius: cum mortem passus est in cruce, salvans hominem, atque in clarissima albedine resurrectionis et ascensionis eius, cum quibus omnibus illuminata et ornata est Ecclesia, ut res illa illustratur et decoratur cui pretiosi lapides imponuntur.
97 Quod autem hlw17.109 v in pectore suo habet speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparet: hoc est quod in humilitate quae in corde sacrati templi est, in beatissima et splendidissima scientia pie et humillime ac splendide firmissimeque effulsit ipse Unigenitus Dei, in omnibus operibus suis quae corporaliter gessit, in quibus se mundo praecipue manifestavit.
98 Unde etiam et ipsa in illustriori parte corda electorum fidelium consignat, in eis tribunal suum ponens, omnes actus ipsorum videlicet regens et dirigens; quia solidissimum fundamentum omnium bonorum in hominibus est, veluti etiam in supradicta materna admonitione sua ostendit.
99 Sed secunda designat charitatem; quoniam post humilitatem illam qua Filius Dei incarnari dignatus est, bav311.166 v ostensa est etiam vera et ardentissima lampas charitatis, cum Deus ita dilexit hominem ut propter ipsius amorem Unigenitum suum mitteret incarnandum. Quae tota videtur ut hyacinthus aerii in alto coloris, videlicet tam forma quam tunica ipsius; quia incarnatus Dei Filius per humanitatem suam illustravit fideles et coelestes homines, ut res illa per hyacinthum illustratur cui imponitur, ita eos etiam incendens charitate; ut unicuique homini indigenti fideliter subveniant: sicut et virtus haec induitur tunica dulcedinis Dei, hoc habens officium quatenus devotione, actu et usu omnibus hominibus in recto lumine luceat.
100 Propter quod etiam eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo, auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae sunt; quae sunt in dulcedine Dei gemina praecepta charitatis, bona scilicet et praecipua voluntate quasi auro et iustis operibus velusalX16.165 rti clarissimis gemmis, mirabili dono summi datoris composita. Ita ut super utrumque humerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descendat; quoniam eadem praecepta in multa sollicitudine portat unum scilicet in Deo ut in humero dextro, et alterum in proximo ut in humero sinistro, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum [Matth. XXII]. Hoc tale est: Sic debes diligere Dominum Deum tuum, qui Dominus tuus est, videlicet hoc honore quo dominatur omni creaturae, et Deus tuus quia ipse non habens initium, sed creator omnium existens, ita ut propter amorem eius in corde tuo primum exsuperes et prosternas carnem corporis tui, quod tibi valde durum est, quia primum devicta carne postmodum regnabit spiritus tuus in te, et tunc Deum in anima tua sic intelliges ut mandata eius scienter custodias, atque ea non pigro opere compleas.
101 Et deinde hoc modo omnes vires corporis et animae tuae Deo subiiciuntur; quoniam haec prima victoria in corpore tuo facta est, ita ut tunc in omnibus his propositis causis Deum fortissimum in tua mente comprehendas: quod tibi tanquam firmum propugnaculum est contra insidias inimicorum tuorum, ita ut fortitudinem eius in praedictis rebus nullus superare valeat inimicus, quia mens tua omnia haec continere debet, in se confirmans et consolidans cuncta quae agis.
102 Haec ergo facies toto corde, tota anima, et omnibus viribus, et omni mente tua: ita ut nihil deficiat tibi in fide, quatenus non consentias ulli rei quae repugnat Deo, te dividens in aliena; sed ut colligas te ad dulcebav311.167 rdinem dilectionis eius, diligens et te ipsum. Quomodo? Si diligis Deum, diligis salutem tuam. Et sicut tunc in his omnibus te diligis, sic diliges et proximum tuum, quia quisque fidelis homo est tibi proximus, existens in Christiano nomine ac in fide: ita ut sic gaudeas in eius recta prosperitate, et superna salvatione ut fideliter in fide conservetur, sicut etiam laetaris de tua salute.
103 Hoc ergo geminum opus charitatis sit in homine, descendens usque ad pedes eius, id est ad finem consummationis; ante ipsum, scilicet apparens in lege Dei; et retro, hlw17.110 r in hominis videlicet subventione, ut et homo sic charitatem sectetur, quatenus reiecta morte perveniat ad perfectionem vitae, sicut etiam eadem charitas superius in verbis suis declarat.
104 Tertia autem imago significat timorem Domini, qui post hanc charitatem quam Deus hominibus manifestavit, cum Filium suum pro ipsis mortem subire voluit in mentibus fidelium surrexit, ita ut coelestia praecepta plenius intelligerent et perfectius quam prius adimplerent. Quam nunc vides in eodem schemate ut in priori visione eam vidisti; quoniam incommutabilis Deus, simili et non dissimili honore et reverentia habendus est in omni creatura et factura eius, ut et tibi superius declaratum est. Est quoque maioris et longioris staturae quam caeterae salX16.165 v virtutes, dissimilisque humanae formae; quia ipsa prae caeteris angustiam et tremorem infert hominibus, ita ut magnitudinem summae maiestatis et altitudinem divinitatis ipsius perspicacibus oculis semper considerando pavescant; quoniam Deus omnibus hominibus multa veneratione metuendus est, quia ab ipso et non ab alio creati sunt.
105 Unde etiam eadem virtus speciem hominis non habet, quia contradictionem illam qua Deo in malefactis resistitur (ut supra dictum est) abiicit figens tantum in timorem cognitionem suam in Deum, pergensque rectissima itinera voluntatis eius. Ideo et plurimos oculos undique in se habet, tota in sapientia vivens; quia per oculos boni intellectus, ubique se circumspicit, Deum intuendo in omnibus mirabilibus eius, ita ut in bonis operibus eius rectum iter habeat, et in malis confusionem diaboli per cognitionem Dei diffugiat; omnis tali modo in sapientia fulgens, quia omnia mortifera spiritui nocentia contemnit, mortem fugiens et iniquitatem relinquens, atque sapienter domum sibi in vita aedificans.
106 Induta est quoque quasi umbroso indumento, per quod ipsi oculi prospiciunt; quia circumdata est validissima constrictione, frangens desideria carnis in hominibus, et aspiciens per eamdem bav311.167 v abstinentiam in lumine vitae, in quo mirifice fulget homo in beatitudine. Multoque timore tremit coram me; quoniam angustiam et tremorem ponit in cordibus ignitorum hominum, ita ut turbinem et fragilitatem carnis suae semper habeant in pavore, ne labantur in peccatis, et ne fiduciam suam in se ipsis aut in aliis hominibus ponant, sed in eum qui regnat in aevum, veluti etiam ipsa ut supra visum est in querimonia sua ostendit.
107 Quarta vero declarat obedientiam; quoniam post timorem illum, qui mihi in reverentia exhibetur, praeceptis etiam meis congrue obeditur. Unde et niveum vinculum circa collum portat; quia candidissimas facit mentes hominum, qui per subiectionem fidelis subiectionis ubique fortitudinem colli voluntatis suae deserunt et innocenti Agno, scilicet Filio meo adhaerent.
108 Atque manus et pedes candido ligamine habet ligatas; quoniam ad opus Christi et ad vitam veritatis in albedine verae fidei ligata est, non faciens neque vadens secundum se, sed secundum vocem praesidentis Dei, ut etiam in praedictis verbis suis demonstrat.
109 Quinta autem designat fidem; quia post obedientiam qua populus praeceptis meis obedit in auditu, fit etiam credulus in fide, ea fideliter complens in opere, quae solerter percepit in admonitione. Et haec circa collum rubeum torquem habet; quoniam undique in fortitudine sua fideliter perseverans, martyrio sanguinis decoratur, fiduciam suam non in fallaces vanitates ponens, sed in Deo secundum quod et ipsa de se, ut supra ostensum est, declarat.
110 Sexta vero praefigurat spem; quae post finem credendi in Deum surgit ad vitam in terra non habita, sed in coelestibus usque ad tempus perpetuae remunerationis celata, ad quam ipsa spes toto desiderio anhelat ut mercenarius ad mercedem suam, et ut puer ad debitam sibi haereditatem. salX16.166 r Unde etiam tunica pallidi induitur coloris; quia fiducia operis sui quasi in pallore circumdatur, cum nondum in praesenti remunerata est, sed ad quod hlw17.110 v semper gemitibus suspirat, hoc futurum multa fatigatione exspectat. Quod autem crux passionis crucifixi Filii mei ante eam in aere apparet, ad quam ipsa oculos et manus cum multa devotione erigit: hoc est quod ad martyrium eiusdem Unigeniti mei, coelesti desiderio quasi in aere plurimam fiduciam in mentibus fidelium parat; ita ut ad eum interiorem visum fidei et clarissima opera sui laboris humili et sincera intentione erigant, sicut et haec virtus superius ostendit in oratione sua.
111 Sed septima praetendit castitatem; quoniam postquam homines spem bav311.168 r suam pleniter posuerint in Deum, crescit in eis perfectum opus. Ita quod se incipiunt a carnalibus desideriis constringere in castitate, quae in flore carnis acutissimae sentit abstinentiam; ut iuvencula scilicet sentit ardorem concupiscentiae nolens tamen in virum respicere.
112 Sic castitas abiicit omnem spurcitiam in pulcherrimis desideriis: anhelans ad dulcissimum amatorem suum, qui est suavissimus et amantissimus odor omnium bonorum, in deliciis cunctarum virtutum, virtutis constantiae ab amatoribus suis aspiciendus in timore et pulchritudine animae. Unde et ipso lucidiore et puriore crystallo tunica vestitur, quae ita in candore relucet ut aqua resplendet cum sole perfunditur; quia lucidissima in simplici intentione et purissima absque omni pulvere ardentis libidinis concupiscentiarum mirabiliter confortata per Spiritum sanctum, circumdata est veste innocentiae lucente in clarissima albedine fontis aquae vivae, qui est splendidissimus sol aeternae claritatis.
113 Quod vero super caput eius expansis quasi ad volandum alis columba stat, versa secundum faciem illius: hoc est quod castitas in initio suo velut in capite suo per expansionem et obumbrationem alarum columbae, id est per protectionem Spiritus sancti confortata est, facientis eam diabolicarum insidiarum vicissitudinem transvolare, cum per igneum amorem sanctae inspirationis illuc se dirigens aspicit, ubi castitas vultum dulcedinis suae manifestat. Propter quod apparet etiam quasi in ventre eius veluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum est innocentia; quoniam in visceribus purissimae et evidentissimae virtutis huius, est inviolabilis et pulcherrima certissimaque integritas, habens rudem formam propter integritatem simplicis infantiae, sicut et frons, id est cognitio eius non arrogantiam et elatam superbiam, sed simplicem ostendit innocentiam.
114 Et quod in dextra manu regale sceptrum habet, sinistram ad pectus suum ponens: hoc est quod in dextra salvationis per Filium Dei regem cunctorum, vita manifestata est in castitate, sinistram libidinis per eumdem propugnatorem confundentem et ad nihilum redigentem, in cordibus eum diligentium. Quomodo? Quia non vult libidini ullam dimittesalX16.166 vre libertatem; sed ut rapax volucris putridum cadaver rapiens constringit, et ad nihilum deducit, sic ipsam libidinem coram Deo fetentem abiicit et omnino conterit, ita ut nec sub ea spirare valeat, secundum quod etiam in verbis suis bav311.168 v haec virtus supra manifestat.
115 Sed quod in summitate praefatae obumbratae columnae altam pulcherrimam imaginem vides; hoc est quod summa et praecellentissima pietate omnipotentis, in ipsa incarnatione Salvatoris splendidissima virtus scilicet gratia Dei manifestata est, quae fortissima plenitudo existit in Deo: monens homines poenitentiam agere, ut per eam relaxentur ab ipsis perpetratae nequitiae.
116 Quae nudo capite stat; quia omnibus eam quaerentibus aperta est dignitas et claritas eius; crispos et subnigros capillos habens, quoniam Unigenitus Dei sub tortuoso et implexo in nigredine infidelitatis suae Iudaico populo, humanitate absque macula peccati in virginea carne se induit. Et faciem virilem habet tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possis, ut faciem hominis; quia in gratia Dei in hlw17.111 r potenti virtute omnipotentis, Dominus vitae in vita apparuit, ita ardens in clarissima divinitate ut omnem visum tam inferiorem quam exteriorem hominis excedat, dum adhuc gravedine corporali gravatur, nec ita aperta in secretis suis apparens ut iudicio hominum nuda appareat, sed absconsa; quia iudicia divinae gratiae occulta sunt.
117 Quod autem est purpurei et subnigri coloris tunica induta; hoc est quod opus gratiae Dei ardens in charitate se inclinat ad nigredinem peccatorum, quasi ad indumentum hominum. Quomodo? Ita quod monet illos ad salutem eos levans de luto peccati ad spectaculum luminis per poenitentiam, quoniam ut dies fugat tenebras, sic ipsa aufert facinora reaedificando in poenitentia peccatores ad vitam.
118 Cui etiam super utrumque humerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci, ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta est; quia gratia Dei se inclinans ad fideles homines, in fortitudine et pietate sua levat eos sursum ad coelestia quomodo? Hoc est: his duobus itineribus zonarum tangens videlicet anxietatem fragilis carnis in sanguinea pugna desudantis, et virtutem roboris animae in corpore tepentis et trahens eos in rubeo et in croceo splendore humanitatis et divinitatis Filii Dei, scilicet serenissimi solis ad amorem supernorum, ita ut sibi ipsi in concupiscentia peccati fidelis homo resistat in integritate gratiae tactus; videlicet coram se ad virtutes et post se ad mortificationem vitiorum, quatenus viriliter bono et vero fine consumet opera sua, indutus in eis bav311.169 r exoptabili et delectabili textura.
119 Sed quod circa collum habet episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum: hoc est quod Christus Filius Dei summus sacerdos Patris existens, salX16.167 r ubique in fortissima virtute sacerdotale habet officium, quod auro sapientiae et gemmis virtutum ab imitatoribus ipsius in membris eorumdem fidelium suorum per gratiam Dei debet decorari.
120 Unde et splendor candidissimus ita eam ubique circumdat, ut nusquam nisi ante a capite videlicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possis; quoniam serenissimo candore misericordiae Omnipotentis gratia ipsius circumdata est, quae in mysterio divinitatis in retro actis temporibus, ante humanitatem Salvatoris invisibilis et minus grata latuit, tantum ab eiusdem Salvatoris incarnatione usque ad ultimum membrorum ipsius qui circa finem saeculi futurus est quantum humano intellectui possibile est apertius in operibus suis manifestata declaratur.
121 Sed brachia et manus atque pedes ipsius tibi ad videndum obumbrati sunt; quia fortitudo et opus atque finis itineris gratiae Dei in hominibus, nulli gravato corpore ad cognoscendum plene apparent. Quod vero splendor qui eam circumdat oculis undique plenus est, totusque vivens: hoc est quod divina misericordia gratiae Dei adiuncta multas miserationes oculorum plurimarum misericordiarum suarum ostendit, in dolores hominum aspicientes qui Deum sequi desiderant, omnisque vivens est, in consolatione et in salvatione animarum ipsorum nullo modo parans in eis perditionem sed vitam.
122 Atque hac et illac se diffundit ut nubes diffluere solet; quoniam praecedit iustos ut sibi provideant ne cadant, subsequens peccatores ut poeniteant et resurgant, omnibus ipsam quaerentibus coelesti dono se manifestans, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se reddat; quia in miseriis et plangentibus cordibus fidelium, aliquando multa fructuositate exuberat, aliquando etiam in flagitiosis et duris mentibus peccatorum se contrahens, propter ariditatem illorum.
123 Propter quod etiam ipsa praecedit et subsequitur, tangit et monet homines, ut praedictum est; ut qui filii Dei esse desiderant, verba eius gaudenter suscipiant et suscipientes compleant, caduca scilicet contemnentes, et mansura complectentes, sicut et eadem virtus in superiore exhortatione sua fihlw17.111 vlios Dei alloquitur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardente amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.



Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SEPTIMA <<<     >>> VISIO NONA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik